PRAECOPENSE Regnum

PRAECOPENSE Regnum
PRAECOPENSE Regnum
alias quoque Crimense, Tartarorum, quod circa A. C. 1400. ortum suum cepit: tum enim expeditione Tamerlanis in Tartariam Desthensem seu Occidentalem factâ, eversôque Ticktamischô Tartariae desertae Imperatore, Occidentalis Tartaria in duo Regna divisa est, et Crimenses seu Praecopenses Tartari, Rege sibi peculiari electô, Zavolhensibus amplius subesse noluêre. Fuit autem is e Familia Kireorum; ex qua oriundus Azi Kirai, Scicachmeth Zar filium Tick Tamischi ex Taurica seu Crimea expulit, seque contra eum, Regem Tartarorum appellavit: A' quo tempore Crimenses perpetuis excursionibus Lithuaniam, Poloniam, Russiamque infestârunt. Sed a Selimo Turcarum Imperatore tributarii facti A. C. 1584. hodieque Turcicum Imperium agnoscunt. Vide prae aliis, Ioh. Baptistam Tavernier, Relat. du Serrail. Cum vero sic Praecopensibus Tartaris successit rebellio contra Zavolhenses, aliae quoque Hordae defecerunt et singulae proprios sibi Reges creaverunt, unde Regna, Casanense, Astracanense et Naiagense, originem accepêre, de quibus supra. Vide Georg. Hornium, Orb. Imper. p. 435. et seqq. nec non voce Precopia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • ZAVOLHENSE Regnum — Tartariae Occidentalis, olim potentissimum, iam nomen quoque perdidit. Cum enim Schinguis Khan, magnusille Tartarici Imperii conditor, filio suo Tuksi omnes provincias Occidentales ad fluv. Volgam dedisset, uti supra dictum, post varias rerum a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NAJAGENSES — horda Tartarorum celebris, emersêre circa A. C. 1440. Postquam enim Mogoles Tartariâ potiti sunt, A. C. 1187. Schinguis Khani auspiciis; hic, quatuor filiorum pater, primogenitum Magnum Chanum appellari voluit, cius successores Hodieque titulô… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”